Hľadaný výraz: Sdc 2,6-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. 7 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. 8 Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.

1

mail   print   facebook   twitter